De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et Diomedis equi spirantes naribus ignem
  2. Thracia Bistoniasque plagas atque Ismara propter
  3. aureaque Hesperidum servans fulgentia mala,
  4. asper, acerba tuens, immani corpore serpens
  5. arboris amplexus stirpes? quid denique obesset
  6. propter Atlanteum litus pelagique severa,
  7. quo neque noster adit quisquam nec barbarus audet?
  8. cetera de genere hoc quae sunt portenta perempta,
  9. si non victa forent, quid tandem viva nocerent?
  10. nil, ut opinor: ita ad satiatem terra ferarum
  11. nunc etiam scatit et trepido terrore repleta est
  12. per nemora ac montes magnos silvasque profundas;
  13. quae loca vitandi plerumque est nostra potestas.
  14. at nisi purgatumst pectus, quae proelia nobis
  15. atque pericula tumst ingratis insinuandum!
  16. quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres
  17. sollicitum curae quantique perinde timores!
  18. quidve superbia spurcitia ac petulantia? quantas
  19. efficiunt clades! quid luxus desidiaeque?
  20. haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque
  21. expulerit dictis, non armis, nonne decebit
  22. hunc hominem numero divom dignarier esse?
  23. cum bene praesertim multa ac divinitus ipsis
  24. iam mortalibus e divis dare dicta suerit
  25. atque omnem rerum naturam pandere dictis.
  26. Cuius ego ingressus vestigia dum rationes
  27. persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata
  28. foedere sint, in eo quam sit durare necessum
  29. nec validas valeant aevi rescindere leges,
  30. quo genere in primis animi natura reperta est
  31. nativo primum consistere corpore creta,
  32. nec posse incolumem magnum durare per aevum,
  33. sed simulacra solere in somnis fallere mentem,
  34. cernere cum videamur eum quem vita reliquit,
  35. quod super est, nunc huc rationis detulit ordo,
  36. ut mihi mortali consistere corpore mundum
  37. nativomque simul ratio reddunda sit esse;
  38. et quibus ille modis congressus materiai
  39. fundarit terram caelum mare sidera solem
  40. lunaique globum; tum quae tellure animantes
  41. extiterint, et quae nullo sint tempore natae;
  42. quove modo genus humanum variante loquella
  43. coeperit inter se vesci per nomina rerum;
  44. et quibus ille modis divom metus insinuarit
  45. pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur
  46. fana lacus lucos aras simulacraque divom.
  47. praeterea solis cursus lunaeque meatus
  48. expediam qua vi flectat natura gubernans;
  49. ne forte haec inter caelum terramque reamur
  50. libera sponte sua cursus lustrare perennis,
  51. morigera ad fruges augendas atque animantis,
  52. neve aliqua divom volvi ratione putemus.
  53. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  54. si tamen interea mirantur qua ratione
  55. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  56. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  57. rursus in antiquas referuntur religiones
  58. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  59. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  60. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  61. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  62. Quod super est, ne te in promissis plura moremur,
  63. principio maria ac terras caelumque tuere;
  64. quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
  65. tris species tam dissimilis, tria talia texta,
  66. una dies dabit exitio, multosque per annos
  67. sustentata ruet moles et machina mundi.
  68. nec me animi fallit quam res nova miraque menti
  69. accidat exitium caeli terraeque futurum,
  70. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  71. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  72. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  73. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  74. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  75. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  76. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  77. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  78. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  79. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  80. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  81. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  82. sanctius et multo certa ratione magis quam
  83. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  84. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  85. religione refrenatus ne forte rearis
  86. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  87. corpore divino debere aeterna manere,
  88. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  89. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  90. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  91. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  92. inmortalia mortali sermone notantes;
  93. quae procul usque adeo divino a numine distent
  94. inque deum numero quae sint indigna videri,
  95. notitiam potius praebere ut posse putentur
  96. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  97. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  98. posse animi natura putetur consiliumque.
  99. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  100. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  101. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  102. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  103. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  104. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  105. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  106. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  107. posset et innasci quavis in parte soleret,
  108. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  109. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  110. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  111. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  112. totum posse extra corpus formamque animalem
  113. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  114. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  115. haud igitur constant divino praedita sensu,
  116. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  117. Illud item non est ut possis credere, sedes
  118. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  119. tenvis enim natura deum longeque remota
  120. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  121. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  122. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  123. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  124. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  125. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  126. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  127. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  128. praeclaram mundi naturam proptereaque
  129. adlaudabile opus divom laudare decere
  130. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  131. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  132. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  133. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  134. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  135. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  136. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  137. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  138. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  139. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  140. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  141. nam gaudere novis rebus debere videtur
  142. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  143. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  144. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  145. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  146. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  147. donec diluxit rerum genitalis origo?
  148. natus enim debet qui cumque est velle manere
  149. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  150. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  151. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  152. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  153. notities hominum divis unde insita primum est,
  154. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  155. quove modost umquam vis cognita principiorum
  156. quidque inter sese permutato ordine possent.
  157. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  158. namque ita multa modis multis primordia rerum
  159. ex infinito iam tempore percita plagis
  160. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  161. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  162. quae cumque inter se possint congressa creare,
  163. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  164. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  165. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  166. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  167. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  168. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  169. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  170. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  171. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  172. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  173. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  174. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  175. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  176. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  177. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  178. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  179. vitai causa valido consueta bidenti
  180. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  181. si non fecundas vertentes vomere glebas