De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  2. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  3. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  4. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  5. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  6. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  7. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  8. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  9. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  10. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  11. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  12. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  13. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  14. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  15. vitai causa valido consueta bidenti
  16. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  17. si non fecundas vertentes vomere glebas
  18. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  19. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  20. et tamen inter dum magno quaesita labore
  21. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  22. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  23. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  24. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  25. praeterea genus horriferum natura ferarum
  26. humanae genti infestum terraque marique
  27. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  28. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  29. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  30. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  31. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  32. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  33. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  34. cui tantum in vita restet transire malorum.
  35. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  36. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  37. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  38. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  39. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  40. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  41. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  42. Principio quoniam terrai corpus et umor
  43. aurarumque leves animae calidique vapores,
  44. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  45. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  46. debet eodem omnis mundi natura putari.
  47. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  48. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  49. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  50. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  51. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  52. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  53. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  54. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  55. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  56. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  57. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  58. principio pars terrai non nulla, perusta
  59. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  60. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  61. quas validi toto dispergunt venti.
  62. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  63. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  64. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  65. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  66. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  67. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  68. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  69. semper abundare et latices manare perennis
  70. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  71. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  72. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  73. partim quod validi verrentes aequora venti
  74. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  75. partim quod supter per terras diditur omnis;