De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. percolatur enim virus retroque remanat
  2. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  3. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  4. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  5. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  6. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  7. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  8. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  9. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  10. omnia iam resoluta forent et in versa.
  11. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  12. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  13. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  14. inrigat adsidue caelum candore recenti
  15. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  16. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  17. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  18. quod simul ac primum nubes succedere soli
  19. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  20. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  21. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  22. ut noscas splendore novo res semper egere
  23. et primum iactum fulgoris quemque perire
  24. nec ratione alia res posse in sole videri,
  25. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  26. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  27. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  28. fulguribus pingues multa caligine taedae
  29. consimili properant ratione, ardore ministro,
  30. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  31. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  32. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  33. exitium celeri celeratur origine flammae.
  34. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  35. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  36. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  37. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  38. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  39. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  40. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  41. nec sanctum numen fati protollere finis
  42. posse neque adversus naturae foedera niti?
  43. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  44. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  45. non ruere avolsos silices a montibus altis
  46. nec validas aevi vires perferre patique
  47. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  48. ex infinito quae tempore pertolerassent
  49. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  50. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  51. continet amplexu terram: si procreat ex se
  52. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  53. totum nativum mortali corpore constat.
  54. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  55. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  56. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  57. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  58. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  59. non alias alii quoque res cecinere ?
  60. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  61. aeternis famae monimentis insita florent?
  62. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  63. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  64. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  65. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  66. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  67. denique natura haec rerum ratioque repertast
  68. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  69. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  70. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  71. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  72. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  73. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  74. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  75. tanto quique magis victus fateare necessest