De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. notitiam potius praebere ut posse putentur
  2. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  3. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  4. posse animi natura putetur consiliumque.
  5. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  6. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  7. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  8. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  9. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  10. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  11. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  12. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  13. posset et innasci quavis in parte soleret,
  14. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  15. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  16. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  17. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  18. totum posse extra corpus formamque animalem
  19. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  20. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  21. haud igitur constant divino praedita sensu,
  22. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  23. Illud item non est ut possis credere, sedes
  24. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  25. tenvis enim natura deum longeque remota
  26. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  27. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  28. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  29. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  30. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  31. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  32. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  33. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  34. praeclaram mundi naturam proptereaque
  35. adlaudabile opus divom laudare decere
  36. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  37. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  38. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  39. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  40. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  41. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  42. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  43. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  44. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  45. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  46. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  47. nam gaudere novis rebus debere videtur
  48. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  49. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  50. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  51. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  52. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  53. donec diluxit rerum genitalis origo?
  54. natus enim debet qui cumque est velle manere
  55. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  56. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  57. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  58. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  59. notities hominum divis unde insita primum est,
  60. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  61. quove modost umquam vis cognita principiorum
  62. quidque inter sese permutato ordine possent.
  63. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  64. namque ita multa modis multis primordia rerum
  65. ex infinito iam tempore percita plagis