De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  2. totum posse extra corpus formamque animalem
  3. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  4. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  5. haud igitur constant divino praedita sensu,
  6. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  7. Illud item non est ut possis credere, sedes
  8. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  9. tenvis enim natura deum longeque remota
  10. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  11. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  12. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  13. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  14. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  15. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  16. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  17. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  18. praeclaram mundi naturam proptereaque
  19. adlaudabile opus divom laudare decere
  20. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  21. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  22. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  23. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  24. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  25. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  26. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  27. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  28. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  29. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  30. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  31. nam gaudere novis rebus debere videtur
  32. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  33. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  34. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  35. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  36. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  37. donec diluxit rerum genitalis origo?
  38. natus enim debet qui cumque est velle manere
  39. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  40. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  41. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  42. exemplum porro gignundis rebus et ipsa