De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. neve aliqua divom volvi ratione putemus.
  2. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  3. si tamen interea mirantur qua ratione
  4. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  5. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  6. rursus in antiquas referuntur religiones
  7. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  8. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  9. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  10. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  11. Quod super est, ne te in promissis plura moremur,
  12. principio maria ac terras caelumque tuere;
  13. quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
  14. tris species tam dissimilis, tria talia texta,
  15. una dies dabit exitio, multosque per annos
  16. sustentata ruet moles et machina mundi.
  17. nec me animi fallit quam res nova miraque menti
  18. accidat exitium caeli terraeque futurum,
  19. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  20. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  21. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  22. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  23. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  24. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  25. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  26. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  27. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  28. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  29. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  30. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  31. sanctius et multo certa ratione magis quam
  32. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  33. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  34. religione refrenatus ne forte rearis
  35. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  36. corpore divino debere aeterna manere,
  37. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  38. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  39. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  40. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  41. inmortalia mortali sermone notantes;
  42. quae procul usque adeo divino a numine distent
  43. inque deum numero quae sint indigna videri,
  44. notitiam potius praebere ut posse putentur
  45. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  46. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  47. posse animi natura putetur consiliumque.
  48. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  49. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  50. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  51. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  52. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  53. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  54. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  55. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  56. posset et innasci quavis in parte soleret,
  57. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  58. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  59. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  60. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  61. totum posse extra corpus formamque animalem
  62. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  63. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  64. haud igitur constant divino praedita sensu,
  65. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  66. Illud item non est ut possis credere, sedes
  67. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  68. tenvis enim natura deum longeque remota
  69. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  70. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  71. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  72. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  73. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  74. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  75. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  76. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  77. praeclaram mundi naturam proptereaque
  78. adlaudabile opus divom laudare decere
  79. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  80. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  81. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  82. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  83. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  84. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  85. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  86. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  87. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  88. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  89. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  90. nam gaudere novis rebus debere videtur
  91. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  92. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  93. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  94. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  95. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  96. donec diluxit rerum genitalis origo?
  97. natus enim debet qui cumque est velle manere
  98. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  99. qui numquam vero vitae gustavit amorem