De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tanto opere officerent nobis Stymphala colentes?
  2. denique quid Cretae taurus Lernaeaque pestis
  3. hydra venenatis posset vallata colubris?
  4. quidve tripectora tergemini vis Geryonai
  5. et Diomedis equi spirantes naribus ignem
  6. Thracia Bistoniasque plagas atque Ismara propter
  7. aureaque Hesperidum servans fulgentia mala,
  8. asper, acerba tuens, immani corpore serpens
  9. arboris amplexus stirpes? quid denique obesset
  10. propter Atlanteum litus pelagique severa,
  11. quo neque noster adit quisquam nec barbarus audet?
  12. cetera de genere hoc quae sunt portenta perempta,
  13. si non victa forent, quid tandem viva nocerent?
  14. nil, ut opinor: ita ad satiatem terra ferarum
  15. nunc etiam scatit et trepido terrore repleta est
  16. per nemora ac montes magnos silvasque profundas;
  17. quae loca vitandi plerumque est nostra potestas.
  18. at nisi purgatumst pectus, quae proelia nobis
  19. atque pericula tumst ingratis insinuandum!
  20. quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres
  21. sollicitum curae quantique perinde timores!
  22. quidve superbia spurcitia ac petulantia? quantas
  23. efficiunt clades! quid luxus desidiaeque?
  24. haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque
  25. expulerit dictis, non armis, nonne decebit
  26. hunc hominem numero divom dignarier esse?
  27. cum bene praesertim multa ac divinitus ipsis
  28. iam mortalibus e divis dare dicta suerit
  29. atque omnem rerum naturam pandere dictis.
  30. Cuius ego ingressus vestigia dum rationes
  31. persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata
  32. foedere sint, in eo quam sit durare necessum
  33. nec validas valeant aevi rescindere leges,
  34. quo genere in primis animi natura reperta est
  35. nativo primum consistere corpore creta,
  36. nec posse incolumem magnum durare per aevum,
  37. sed simulacra solere in somnis fallere mentem,
  38. cernere cum videamur eum quem vita reliquit,
  39. quod super est, nunc huc rationis detulit ordo,
  40. ut mihi mortali consistere corpore mundum
  41. nativomque simul ratio reddunda sit esse;
  42. et quibus ille modis congressus materiai
  43. fundarit terram caelum mare sidera solem
  44. lunaique globum; tum quae tellure animantes
  45. extiterint, et quae nullo sint tempore natae;
  46. quove modo genus humanum variante loquella
  47. coeperit inter se vesci per nomina rerum;
  48. et quibus ille modis divom metus insinuarit
  49. pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur
  50. fana lacus lucos aras simulacraque divom.
  51. praeterea solis cursus lunaeque meatus
  52. expediam qua vi flectat natura gubernans;
  53. ne forte haec inter caelum terramque reamur
  54. libera sponte sua cursus lustrare perennis,
  55. morigera ad fruges augendas atque animantis,
  56. neve aliqua divom volvi ratione putemus.
  57. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  58. si tamen interea mirantur qua ratione
  59. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  60. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  61. rursus in antiquas referuntur religiones
  62. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  63. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  64. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  65. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  66. Quod super est, ne te in promissis plura moremur,
  67. principio maria ac terras caelumque tuere;
  68. quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
  69. tris species tam dissimilis, tria talia texta,
  70. una dies dabit exitio, multosque per annos
  71. sustentata ruet moles et machina mundi.
  72. nec me animi fallit quam res nova miraque menti
  73. accidat exitium caeli terraeque futurum,
  74. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  75. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  76. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  77. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  78. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  79. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  80. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  81. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  82. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  83. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  84. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  85. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  86. sanctius et multo certa ratione magis quam
  87. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  88. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  89. religione refrenatus ne forte rearis
  90. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  91. corpore divino debere aeterna manere,
  92. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  93. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  94. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  95. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  96. inmortalia mortali sermone notantes;
  97. quae procul usque adeo divino a numine distent
  98. inque deum numero quae sint indigna videri,
  99. notitiam potius praebere ut posse putentur
  100. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  101. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  102. posse animi natura putetur consiliumque.
  103. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  104. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  105. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  106. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  107. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  108. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  109. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  110. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  111. posset et innasci quavis in parte soleret,
  112. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  113. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  114. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  115. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  116. totum posse extra corpus formamque animalem
  117. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  118. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  119. haud igitur constant divino praedita sensu,
  120. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  121. Illud item non est ut possis credere, sedes
  122. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  123. tenvis enim natura deum longeque remota
  124. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  125. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  126. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  127. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  128. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  129. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  130. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  131. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  132. praeclaram mundi naturam proptereaque
  133. adlaudabile opus divom laudare decere
  134. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  135. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  136. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  137. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  138. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  139. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  140. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  141. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  142. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  143. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  144. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  145. nam gaudere novis rebus debere videtur
  146. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  147. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  148. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  149. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  150. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  151. donec diluxit rerum genitalis origo?