De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. floribus et foliis lascivia laeta movebat,
  2. atque extra numerum procedere membra moventes
  3. duriter et duro terram pede pellere matrem;
  4. unde oriebantur risus dulcesque cachinni,
  5. omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.
  6. et vigilantibus hinc aderant solacia somno
  7. ducere multimodis voces et flectere cantus
  8. et supera calamos unco percurrere labro;
  9. unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.
  10. et numerum servare genus didicere, neque hilo
  11. maiore interea capiunt dulcedine fructum
  12. quam silvestre genus capiebat terrigenarum.
  13. nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante
  14. suavius, in primis placet et pollere videtur,
  15. posteriorque fere melior res illa reperta
  16. perdit et immutat sensus ad pristina quaeque.
  17. sic odium coepit glandis, sic illa relicta
  18. strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.
  19. pellis item cecidit vestis contempta ferina;
  20. quam reor invidia tali tunc esse repertam,
  21. ut letum insidiis qui gessit primus obiret,
  22. et tamen inter eos distractam sanguine multo
  23. disperiise neque in fructum convertere quisse.
  24. tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis
  25. exercent hominum vitam belloque fatigant;
  26. quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit.
  27. frigus enim nudos sine pellibus excruciabat
  28. terrigenas; at nos nil laedit veste carere
  29. purpurea atque auro signisque ingentibus apta,
  30. dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.
  31. Ergo hominum genus in cassum frustraque laborat
  32. semper et in curis consumit inanibus aevom,
  33. ni mirum quia non cognovit quae sit habendi
  34. finis et omnino quoad crescat vera voluptas;
  35. idque minutatim vitam provexit in altum
  36. et belli magnos commovit funditus aestus.
  37. at vigiles mundi magnum versatile templum
  38. sol et luna suo lustrantes lumine circum
  39. perdocuere homines annorum tempora verti
  40. et certa ratione geri rem atque ordine certo.
  41. Iam validis saepti degebant turribus aevom,
  42. et divisa colebatur discretaque tellus,