De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  2. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  3. atque opere in duro durarent membra manusque.
  4. At specimen sationis et insitionis origo
  5. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  6. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  7. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  8. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  9. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  10. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  11. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  12. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  13. inque dies magis in montem succedere silvas
  14. cogebant infraque locum concedere cultis,
  15. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  16. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  17. caerula distinguens inter plaga currere posset
  18. per tumulos et convallis camposque profusa;
  19. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  20. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  21. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  22. At liquidas avium voces imitarier ore
  23. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  24. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  25. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  26. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  27. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  28. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  29. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  30. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  31. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  32. in medium ratioque in luminis eruit oras.
  33. haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
  34. cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
  35. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
  36. propter aquae rivom sub ramis arboris altae.
  37. non magnis opibus iucunde corpora habebant,
  38. praesertim cum tempestas ridebat et anni
  39. tempora pingebant viridantis floribus herbas.
  40. tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
  41. consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.
  42. tum caput atque umeros plexis redimire coronis