De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  2. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  3. inritata leae iaciebant corpora saltu
  4. undique et adversum venientibus ora patebant
  5. et nec opinantis a tergo deripiebant
  6. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  7. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  8. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  9. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  10. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  11. et validis socios caedebant dentibus apri
  12. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  13. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  14. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  15. nam transversa feros exibant dentis adactus
  16. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  17. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  18. concidere atque gravi terram consternere casu.
  19. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  20. effervescere cernebant in rebus agundis
  21. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  22. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  23. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  24. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  25. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  26. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  27. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  28. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  29. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  30. non quierint animo praesentire atque videre,
  31. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  32. et magis id possis factum contendere in omni
  33. in variis mundis varia ratione creatis,
  34. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  35. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  36. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  37. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  38. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  39. et facere ante viros lanam natura
  40. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  41. et sollertius est multo genus omne virile;
  42. agricolae donec vitio vertere severi,