De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  2. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  3. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  4. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  5. et validis socios caedebant dentibus apri
  6. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  7. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  8. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  9. nam transversa feros exibant dentis adactus
  10. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  11. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  12. concidere atque gravi terram consternere casu.
  13. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  14. effervescere cernebant in rebus agundis
  15. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  16. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  17. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  18. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  19. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  20. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  21. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  22. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  23. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  24. non quierint animo praesentire atque videre,
  25. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  26. et magis id possis factum contendere in omni
  27. in variis mundis varia ratione creatis,
  28. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  29. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  30. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  31. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  32. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  33. et facere ante viros lanam natura
  34. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  35. et sollertius est multo genus omne virile;
  36. agricolae donec vitio vertere severi,
  37. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  38. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  39. atque opere in duro durarent membra manusque.
  40. At specimen sationis et insitionis origo
  41. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  42. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  43. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  44. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  45. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  46. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  47. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  48. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  49. inque dies magis in montem succedere silvas
  50. cogebant infraque locum concedere cultis,
  51. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  52. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  53. caerula distinguens inter plaga currere posset
  54. per tumulos et convallis camposque profusa;
  55. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  56. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  57. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  58. At liquidas avium voces imitarier ore
  59. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  60. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  61. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  62. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  63. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  64. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  65. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  66. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  67. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  68. in medium ratioque in luminis eruit oras.
  69. haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
  70. cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
  71. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
  72. propter aquae rivom sub ramis arboris altae.
  73. non magnis opibus iucunde corpora habebant,
  74. praesertim cum tempestas ridebat et anni
  75. tempora pingebant viridantis floribus herbas.
  76. tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
  77. consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.
  78. tum caput atque umeros plexis redimire coronis
  79. floribus et foliis lascivia laeta movebat,