De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. atque extra numerum procedere membra moventes
  2. duriter et duro terram pede pellere matrem;
  3. unde oriebantur risus dulcesque cachinni,
  4. omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.
  5. et vigilantibus hinc aderant solacia somno
  6. ducere multimodis voces et flectere cantus
  7. et supera calamos unco percurrere labro;
  8. unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.
  9. et numerum servare genus didicere, neque hilo
  10. maiore interea capiunt dulcedine fructum
  11. quam silvestre genus capiebat terrigenarum.
  12. nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante
  13. suavius, in primis placet et pollere videtur,
  14. posteriorque fere melior res illa reperta
  15. perdit et immutat sensus ad pristina quaeque.
  16. sic odium coepit glandis, sic illa relicta
  17. strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.
  18. pellis item cecidit vestis contempta ferina;
  19. quam reor invidia tali tunc esse repertam,
  20. ut letum insidiis qui gessit primus obiret,
  21. et tamen inter eos distractam sanguine multo
  22. disperiise neque in fructum convertere quisse.
  23. tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis
  24. exercent hominum vitam belloque fatigant;
  25. quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit.
  26. frigus enim nudos sine pellibus excruciabat
  27. terrigenas; at nos nil laedit veste carere
  28. purpurea atque auro signisque ingentibus apta,
  29. dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.
  30. Ergo hominum genus in cassum frustraque laborat
  31. semper et in curis consumit inanibus aevom,
  32. ni mirum quia non cognovit quae sit habendi
  33. finis et omnino quoad crescat vera voluptas;
  34. idque minutatim vitam provexit in altum
  35. et belli magnos commovit funditus aestus.
  36. at vigiles mundi magnum versatile templum
  37. sol et luna suo lustrantes lumine circum
  38. perdocuere homines annorum tempora verti
  39. et certa ratione geri rem atque ordine certo.
  40. Iam validis saepti degebant turribus aevom,
  41. et divisa colebatur discretaque tellus,
  42. tum mare velivolis florebat navibus ponti,
  43. auxilia ac socios iam pacto foedere habebant,
  44. carminibus cum res gestas coepere
  45. tradere; nec multo prius sunt elementa reperta.
  46. propterea quid sit prius actum respicere aetas
  47. nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat.
  48. Navigia atque agri culturas moenia leges
  49. arma vias vestes et cetera de genere horum,
  50. praemia, delicias quoque vitae funditus omnis,
  51. carmina, picturas et daedala signa polita
  52. usus et impigrae simul experientia mentis
  53. paulatim docuit pedetemptim progredientis.
  54. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  55. in medium ratioque in luminis erigit oras;
  56. namque alid ex alio clarescere corde videbant,
  57. artibus ad summum donec venere cacumen.
  1. Primae frugiparos fetus mortalibus aegris
  2. dididerunt quondam praeclaro nomine Athenae
  3. et recreaverunt vitam legesque rogarunt
  4. et primae dederunt solacia dulcia vitae,
  5. cum genuere virum tali cum corde repertum,
  6. omnia veridico qui quondam ex ore profudit;
  7. cuius et extincti propter divina reperta
  8. divolgata vetus iam ad caelum gloria fertur.
  9. nam cum vidit hic ad victum quae flagitat usus
  10. omnia iam ferme mortalibus esse parata
  11. et, pro quam possent, vitam consistere tutam,
  12. divitiis homines et honore et laude potentis
  13. affluere atque bona gnatorum excellere fama,
  14. nec minus esse domi cuiquam tamen anxia cordi,
  15. atque animi ingratis vitam vexare sine ulla
  16. pausa atque infestis cogi saevire querellis,
  17. intellegit ibi vitium vas efficere ipsum
  18. omniaque illius vitio corrumpier intus,
  19. quae conlata foris et commoda cumque venirent;
  20. partim quod fluxum pertusumque esse videbat,
  21. ut nulla posset ratione explerier umquam,
  22. partim quod taetro quasi conspurcare sapore