De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  2. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  3. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  4. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  5. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  6. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  7. sive feras interficere et ditescere praeda;
  8. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  9. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  10. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  11. horribili sonitu silvas exederat altis
  12. a radicibus et terram percoxerat igni,
  13. manabat venis ferventibus in loca terrae
  14. concava conveniens argenti rivus et auri,
  15. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  16. posterius claro in terra splendere colore,
  17. tollebant nitido capti levique lepore,
  18. et simili formata videbant esse figura
  19. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  20. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  21. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  22. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  23. mucronum duci fastigia procudendo,
  24. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  25. materiemque dolare et levia radere tigna
  26. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  27. nec minus argento facere haec auroque parabant
  28. quam validi primum violentis viribus aeris,
  29. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  30. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  31. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  32. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  33. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  34. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  35. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  36. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  37. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  38. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  39. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  40. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  41. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  42. et lapides et item silvarum fragmina rami
  43. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  44. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  45. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  46. quo facilis magis est natura et copia maior.
  47. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  48. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  49. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  50. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  51. inde minutatim processit ferreus ensis
  52. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  53. et ferro coepere solum proscindere terrae
  54. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  55. et prius est armatum in equi conscendere costas
  56. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  57. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  58. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  59. et quam falciferos armatum escendere currus.
  60. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  61. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  62. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  63. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  64. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  65. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  66. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  67. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  68. et validos partim prae se misere leones
  69. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  70. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  71. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  72. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  73. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  74. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  75. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  76. inritata leae iaciebant corpora saltu
  77. undique et adversum venientibus ora patebant
  78. et nec opinantis a tergo deripiebant
  79. deplexaeque dabant in terram volnere victos,