De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  2. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  3. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  4. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  5. et lapides et item silvarum fragmina rami
  6. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  7. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  8. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  9. quo facilis magis est natura et copia maior.
  10. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  11. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  12. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  13. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  14. inde minutatim processit ferreus ensis
  15. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  16. et ferro coepere solum proscindere terrae
  17. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  18. et prius est armatum in equi conscendere costas
  19. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  20. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  21. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  22. et quam falciferos armatum escendere currus.
  23. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  24. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  25. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  26. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  27. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  28. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  29. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  30. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  31. et validos partim prae se misere leones
  32. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  33. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  34. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  35. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  36. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  37. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  38. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  39. inritata leae iaciebant corpora saltu
  40. undique et adversum venientibus ora patebant
  41. et nec opinantis a tergo deripiebant
  42. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  43. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  44. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  45. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  46. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  47. et validis socios caedebant dentibus apri
  48. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  49. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  50. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  51. nam transversa feros exibant dentis adactus
  52. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  53. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  54. concidere atque gravi terram consternere casu.
  55. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  56. effervescere cernebant in rebus agundis
  57. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  58. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  59. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  60. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  61. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.