De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  2. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  3. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  4. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  5. non quierint animo praesentire atque videre,
  6. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  7. et magis id possis factum contendere in omni
  8. in variis mundis varia ratione creatis,
  9. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  10. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  11. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  12. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  13. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  14. et facere ante viros lanam natura
  15. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  16. et sollertius est multo genus omne virile;
  17. agricolae donec vitio vertere severi,
  18. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  19. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  20. atque opere in duro durarent membra manusque.
  21. At specimen sationis et insitionis origo
  22. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  23. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  24. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  25. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  26. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  27. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  28. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  29. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  30. inque dies magis in montem succedere silvas
  31. cogebant infraque locum concedere cultis,
  32. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  33. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  34. caerula distinguens inter plaga currere posset
  35. per tumulos et convallis camposque profusa;
  36. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  37. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  38. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  39. At liquidas avium voces imitarier ore
  40. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  41. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  42. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  43. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  44. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  45. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  46. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  47. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  48. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  49. in medium ratioque in luminis eruit oras.
  50. haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
  51. cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
  52. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
  53. propter aquae rivom sub ramis arboris altae.
  54. non magnis opibus iucunde corpora habebant,
  55. praesertim cum tempestas ridebat et anni
  56. tempora pingebant viridantis floribus herbas.
  57. tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
  58. consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.
  59. tum caput atque umeros plexis redimire coronis
  60. floribus et foliis lascivia laeta movebat,
  61. atque extra numerum procedere membra moventes