De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  2. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  3. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  4. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  5. corripiunt divum percussi membra timore,
  6. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  7. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  8. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  9. induperatorem classis super aequora verrit
  10. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  11. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  12. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  13. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  14. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  15. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  16. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  17. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  18. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  19. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  20. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  21. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  22. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  23. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  24. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  25. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  26. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  27. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  28. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  29. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  30. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  31. sive feras interficere et ditescere praeda;
  32. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  33. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  34. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  35. horribili sonitu silvas exederat altis
  36. a radicibus et terram percoxerat igni,
  37. manabat venis ferventibus in loca terrae
  38. concava conveniens argenti rivus et auri,
  39. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  40. posterius claro in terra splendere colore,
  41. tollebant nitido capti levique lepore,
  42. et simili formata videbant esse figura
  43. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  44. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  45. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  46. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  47. mucronum duci fastigia procudendo,
  48. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  49. materiemque dolare et levia radere tigna
  50. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  51. nec minus argento facere haec auroque parabant
  52. quam validi primum violentis viribus aeris,
  53. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  54. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  55. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  56. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  57. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  58. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  59. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  60. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  61. inque dies magis adpetitur floretque repertum