De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quam validi primum violentis viribus aeris,
  2. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  3. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  4. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  5. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  6. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  7. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  8. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  9. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  10. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  11. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  12. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  13. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  14. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  15. et lapides et item silvarum fragmina rami
  16. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  17. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  18. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  19. quo facilis magis est natura et copia maior.
  20. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  21. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  22. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  23. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  24. inde minutatim processit ferreus ensis
  25. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  26. et ferro coepere solum proscindere terrae
  27. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  28. et prius est armatum in equi conscendere costas
  29. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  30. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  31. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  32. et quam falciferos armatum escendere currus.
  33. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  34. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  35. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  36. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  37. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  38. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  39. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  40. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  41. et validos partim prae se misere leones
  42. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  43. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  44. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  45. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  46. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  47. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  48. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  49. inritata leae iaciebant corpora saltu
  50. undique et adversum venientibus ora patebant
  51. et nec opinantis a tergo deripiebant
  52. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  53. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  54. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  55. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  56. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  57. et validis socios caedebant dentibus apri
  58. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  59. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  60. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  61. nam transversa feros exibant dentis adactus
  62. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  63. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  64. concidere atque gravi terram consternere casu.
  65. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  66. effervescere cernebant in rebus agundis
  67. volneribus clamore fuga terrore tumultu,