De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  2. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  3. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  4. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  5. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  6. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  7. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  8. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  9. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  10. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  11. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  12. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  13. an divinitus aeterna donata salute
  14. perpetuo possint aevi labentia tractu
  15. inmensi validas aevi contemnere viris.
  16. praeterea cui non animus formidine divum
  17. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  18. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  19. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  20. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  21. corripiunt divum percussi membra timore,
  22. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  23. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  24. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  25. induperatorem classis super aequora verrit
  26. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  27. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  28. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  29. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  30. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  31. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  32. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  33. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  34. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  35. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  36. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  37. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  38. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  39. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  40. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  41. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  42. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  43. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  44. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  45. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  46. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  47. sive feras interficere et ditescere praeda;
  48. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  49. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  50. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  51. horribili sonitu silvas exederat altis
  52. a radicibus et terram percoxerat igni,
  53. manabat venis ferventibus in loca terrae
  54. concava conveniens argenti rivus et auri,
  55. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  56. posterius claro in terra splendere colore,
  57. tollebant nitido capti levique lepore,
  58. et simili formata videbant esse figura
  59. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  60. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  61. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  62. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  63. mucronum duci fastigia procudendo,
  64. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  65. materiemque dolare et levia radere tigna
  66. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  67. nec minus argento facere haec auroque parabant