De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  2. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  3. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  4. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  5. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  6. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  7. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  8. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  9. non quierint animo praesentire atque videre,
  10. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  11. et magis id possis factum contendere in omni
  12. in variis mundis varia ratione creatis,
  13. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  14. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  15. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  16. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  17. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  18. et facere ante viros lanam natura
  19. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  20. et sollertius est multo genus omne virile;
  21. agricolae donec vitio vertere severi,
  22. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  23. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  24. atque opere in duro durarent membra manusque.
  25. At specimen sationis et insitionis origo
  26. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  27. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  28. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  29. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  30. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  31. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  32. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  33. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  34. inque dies magis in montem succedere silvas
  35. cogebant infraque locum concedere cultis,
  36. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  37. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  38. caerula distinguens inter plaga currere posset
  39. per tumulos et convallis camposque profusa;
  40. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  41. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  42. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  43. At liquidas avium voces imitarier ore
  44. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  45. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  46. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  47. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  48. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  49. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  50. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  51. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  52. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  53. in medium ratioque in luminis eruit oras.
  54. haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
  55. cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
  56. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
  57. propter aquae rivom sub ramis arboris altae.
  58. non magnis opibus iucunde corpora habebant,
  59. praesertim cum tempestas ridebat et anni
  60. tempora pingebant viridantis floribus herbas.
  61. tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
  62. consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.
  63. tum caput atque umeros plexis redimire coronis
  64. floribus et foliis lascivia laeta movebat,
  65. atque extra numerum procedere membra moventes
  66. duriter et duro terram pede pellere matrem;
  67. unde oriebantur risus dulcesque cachinni,