De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et simili formata videbant esse figura
  2. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  3. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  4. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  5. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  6. mucronum duci fastigia procudendo,
  7. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  8. materiemque dolare et levia radere tigna
  9. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  10. nec minus argento facere haec auroque parabant
  11. quam validi primum violentis viribus aeris,
  12. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  13. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  14. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  15. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  16. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  17. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  18. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  19. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  20. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  21. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  22. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  23. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  24. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  25. et lapides et item silvarum fragmina rami
  26. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  27. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  28. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,