De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quo facilis magis est natura et copia maior.
  2. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  3. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  4. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  5. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  6. inde minutatim processit ferreus ensis
  7. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  8. et ferro coepere solum proscindere terrae
  9. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  10. et prius est armatum in equi conscendere costas
  11. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  12. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  13. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  14. et quam falciferos armatum escendere currus.
  15. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  16. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  17. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  18. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  19. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  20. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  21. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  22. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  23. et validos partim prae se misere leones
  24. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  25. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  26. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  27. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  28. terrificas capitum quatientis undique cristas,