De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quo genere in primis animi natura reperta est
  2. nativo primum consistere corpore creta,
  3. nec posse incolumem magnum durare per aevum,
  4. sed simulacra solere in somnis fallere mentem,
  5. cernere cum videamur eum quem vita reliquit,
  6. quod super est, nunc huc rationis detulit ordo,
  7. ut mihi mortali consistere corpore mundum
  8. nativomque simul ratio reddunda sit esse;
  9. et quibus ille modis congressus materiai
  10. fundarit terram caelum mare sidera solem
  11. lunaique globum; tum quae tellure animantes
  12. extiterint, et quae nullo sint tempore natae;
  13. quove modo genus humanum variante loquella
  14. coeperit inter se vesci per nomina rerum;
  15. et quibus ille modis divom metus insinuarit
  16. pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur
  17. fana lacus lucos aras simulacraque divom.
  18. praeterea solis cursus lunaeque meatus
  19. expediam qua vi flectat natura gubernans;
  20. ne forte haec inter caelum terramque reamur
  21. libera sponte sua cursus lustrare perennis,
  22. morigera ad fruges augendas atque animantis,
  23. neve aliqua divom volvi ratione putemus.
  24. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  25. si tamen interea mirantur qua ratione
  26. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  27. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  28. rursus in antiquas referuntur religiones
  29. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  30. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  31. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  32. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  33. Quod super est, ne te in promissis plura moremur,
  34. principio maria ac terras caelumque tuere;
  35. quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
  36. tris species tam dissimilis, tria talia texta,
  37. una dies dabit exitio, multosque per annos
  38. sustentata ruet moles et machina mundi.
  39. nec me animi fallit quam res nova miraque menti
  40. accidat exitium caeli terraeque futurum,
  41. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  42. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  43. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  44. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  45. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  46. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  47. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  48. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  49. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  50. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  51. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  52. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  53. sanctius et multo certa ratione magis quam
  54. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  55. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  56. religione refrenatus ne forte rearis
  57. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  58. corpore divino debere aeterna manere,
  59. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  60. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  61. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  62. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  63. inmortalia mortali sermone notantes;
  64. quae procul usque adeo divino a numine distent
  65. inque deum numero quae sint indigna videri,