De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. praeterea cui non animus formidine divum
  2. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  3. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  4. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  5. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  6. corripiunt divum percussi membra timore,
  7. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  8. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  9. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  10. induperatorem classis super aequora verrit
  11. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  12. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  13. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  14. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  15. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  16. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  17. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  18. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  19. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  20. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  21. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  22. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  23. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  24. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  25. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  26. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  27. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  28. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  29. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  30. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  31. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  32. sive feras interficere et ditescere praeda;
  33. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  34. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  35. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  36. horribili sonitu silvas exederat altis
  37. a radicibus et terram percoxerat igni,
  38. manabat venis ferventibus in loca terrae
  39. concava conveniens argenti rivus et auri,
  40. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  41. posterius claro in terra splendere colore,
  42. tollebant nitido capti levique lepore,
  43. et simili formata videbant esse figura
  44. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  45. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  46. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  47. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  48. mucronum duci fastigia procudendo,
  49. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  50. materiemque dolare et levia radere tigna
  51. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  52. nec minus argento facere haec auroque parabant
  53. quam validi primum violentis viribus aeris,
  54. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  55. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  56. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  57. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  58. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  59. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  60. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  61. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  62. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  63. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  64. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  65. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  66. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  67. et lapides et item silvarum fragmina rami
  68. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  69. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  70. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  71. quo facilis magis est natura et copia maior.
  72. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  73. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  74. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  75. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  76. inde minutatim processit ferreus ensis
  77. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  78. et ferro coepere solum proscindere terrae
  79. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  80. et prius est armatum in equi conscendere costas
  81. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  82. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  83. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  84. et quam falciferos armatum escendere currus.
  85. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  86. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  87. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  88. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  89. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  90. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  91. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  92. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  93. et validos partim prae se misere leones
  94. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  95. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  96. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  97. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  98. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  99. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  100. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  101. inritata leae iaciebant corpora saltu
  102. undique et adversum venientibus ora patebant
  103. et nec opinantis a tergo deripiebant
  104. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  105. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  106. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  107. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  108. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  109. et validis socios caedebant dentibus apri