De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  2. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  3. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  4. nam transversa feros exibant dentis adactus
  5. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  6. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  7. concidere atque gravi terram consternere casu.
  8. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  9. effervescere cernebant in rebus agundis
  10. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  11. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  12. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  13. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  14. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  15. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  16. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  17. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  18. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  19. non quierint animo praesentire atque videre,
  20. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  21. et magis id possis factum contendere in omni
  22. in variis mundis varia ratione creatis,
  23. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  24. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  25. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  26. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  27. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  28. et facere ante viros lanam natura
  29. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  30. et sollertius est multo genus omne virile;
  31. agricolae donec vitio vertere severi,
  32. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  33. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  34. atque opere in duro durarent membra manusque.
  35. At specimen sationis et insitionis origo
  36. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  37. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  38. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  39. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  40. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  41. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  42. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  43. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  44. inque dies magis in montem succedere silvas
  45. cogebant infraque locum concedere cultis,
  46. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  47. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  48. caerula distinguens inter plaga currere posset
  49. per tumulos et convallis camposque profusa;
  50. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  51. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  52. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  53. At liquidas avium voces imitarier ore
  54. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  55. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  56. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  57. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  58. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  59. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  60. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  61. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  62. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  63. in medium ratioque in luminis eruit oras.
  64. haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
  65. cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
  66. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
  67. propter aquae rivom sub ramis arboris altae.
  68. non magnis opibus iucunde corpora habebant,
  69. praesertim cum tempestas ridebat et anni
  70. tempora pingebant viridantis floribus herbas.
  71. tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
  72. consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.
  73. tum caput atque umeros plexis redimire coronis
  74. floribus et foliis lascivia laeta movebat,
  75. atque extra numerum procedere membra moventes
  76. duriter et duro terram pede pellere matrem;
  77. unde oriebantur risus dulcesque cachinni,
  78. omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.
  79. et vigilantibus hinc aderant solacia somno
  80. ducere multimodis voces et flectere cantus
  81. et supera calamos unco percurrere labro;
  82. unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.
  83. et numerum servare genus didicere, neque hilo
  84. maiore interea capiunt dulcedine fructum
  85. quam silvestre genus capiebat terrigenarum.
  86. nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante
  87. suavius, in primis placet et pollere videtur,
  88. posteriorque fere melior res illa reperta
  89. perdit et immutat sensus ad pristina quaeque.
  90. sic odium coepit glandis, sic illa relicta
  91. strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.
  92. pellis item cecidit vestis contempta ferina;
  93. quam reor invidia tali tunc esse repertam,
  94. ut letum insidiis qui gessit primus obiret,
  95. et tamen inter eos distractam sanguine multo
  96. disperiise neque in fructum convertere quisse.
  97. tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis
  98. exercent hominum vitam belloque fatigant;
  99. quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit.
  100. frigus enim nudos sine pellibus excruciabat
  101. terrigenas; at nos nil laedit veste carere
  102. purpurea atque auro signisque ingentibus apta,
  103. dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.
  104. Ergo hominum genus in cassum frustraque laborat
  105. semper et in curis consumit inanibus aevom,
  106. ni mirum quia non cognovit quae sit habendi
  107. finis et omnino quoad crescat vera voluptas;
  108. idque minutatim vitam provexit in altum
  109. et belli magnos commovit funditus aestus.