De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  2. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  3. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  4. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  5. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  6. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  7. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  8. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  9. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  10. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  11. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  12. an divinitus aeterna donata salute
  13. perpetuo possint aevi labentia tractu
  14. inmensi validas aevi contemnere viris.
  15. praeterea cui non animus formidine divum
  16. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  17. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  18. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  19. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  20. corripiunt divum percussi membra timore,
  21. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  22. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  23. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  24. induperatorem classis super aequora verrit
  25. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  26. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  27. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  28. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe