De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. subpeditabatur facies et forma manebat,
  2. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  3. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  4. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  5. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  6. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  7. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  8. praeterea caeli rationes ordine certo
  9. et varia annorum cernebant tempora verti
  10. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  11. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  12. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  13. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  14. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  15. luna dies et nox et noctis signa severa
  16. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  17. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  18. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  19. O genus infelix humanum, talia divis
  20. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  21. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  22. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  23. nec pietas ullast velatum saepe videri
  24. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  25. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  26. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  27. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  28. sed mage pacata posse omnia mente tueri.