De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et manibus totum circum se vertere caelum.
  2. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  3. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  4. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  5. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  6. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  7. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  8. non tamen inter se possunt complexa creari,
  9. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  10. foedere naturae certo discrimina servant.
  11. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  12. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  13. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  14. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  15. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  16. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  17. multaque per caelum solis volventia lustra
  18. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  19. nec robustus erat curvi moderator aratri
  20. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  21. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  22. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  23. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  24. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  25. glandiferas inter curabant corpora quercus
  26. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  27. arbita puniceo fieri matura colore,
  28. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  29. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  30. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  31. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  32. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  33. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  34. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  35. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  36. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  37. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  38. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  39. necdum res igni scibant tractare neque uti
  40. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  41. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  42. et frutices inter condebant squalida membra
  43. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  44. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  45. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  46. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  47. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  48. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  49. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  50. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  51. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  52. et manuum mira freti virtute pedumque
  53. consectabantur silvestria saecla ferarum
  54. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  55. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  56. saetigerisque pares subus silvestria membra
  57. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  58. circum se foliis ac frondibus involventes.
  59. nec plangore diem magno solemque per agros
  60. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  61. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  62. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  63. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  64. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  65. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  66. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  67. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  68. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  69. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  70. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  71. spumigeri suis adventu validique leonis
  72. atque intempesta cedebant nocte paventes
  73. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  74. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  75. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  76. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  77. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  78. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  79. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  80. at quos effugium servarat corpore adeso,
  81. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  82. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  83. donique eos vita privarant vermina saeva
  84. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  85. at non multa virum sub signis milia ducta
  86. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  87. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  88. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  89. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  90. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  91. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  92. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  93. tum penuria deinde cibi languentia leto
  94. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  95. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  96. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  97. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  98. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  99. ---
  100. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  101. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  102. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  103. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  104. et Venus inminuit viris puerique parentum
  105. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  106. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  107. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  108. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  109. vocibus et gestu cum balbe significarent
  110. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  111. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  112. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  113. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  114. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  115. At varios linguae sonitus natura subegit
  116. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  117. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  118. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  119. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  120. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  121. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  122. illis iratus petit atque infestus inurget.
  123. at catuli pantherarum scymnique leonum
  124. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  125. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  126. alituum porro genus alis omne videmus
  127. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  128. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  129. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  130. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  131. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  132. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  133. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  134. inter se fuerant, unde insita notities est
  135. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  136. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  137. cogere item pluris unus victosque domare
  138. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  139. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  140. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  141. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  142. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  143. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  144. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  145. pro vario sensu varia res voce notaret?
  146. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  147. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  148. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  149. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  150. inritata canum cum primum magna Molossum
  151. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  152. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  153. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  154. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  155. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  156. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  157. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  158. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  159. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  160. denique non hinnitus item differre videtur,
  161. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  162. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  163. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  164. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  165. postremo genus alituum variaeque volucres,
  166. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  167. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  168. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  169. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  170. et partim mutant cum tempestatibus una
  171. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  172. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  173. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  174. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  175. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  176. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  177. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  178. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  179. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  180. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  181. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  182. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  183. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  184. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  185. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  186. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  187. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  188. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  189. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  190. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  191. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  192. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  193. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  194. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  195. condere coeperunt urbis arcemque locare
  196. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  197. et pecudes et agros divisere atque dedere
  198. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  199. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  200. posterius res inventast aurumque repertum,
  201. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  202. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  203. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  204. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  205. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  206. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  207. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  208. ut fundamento stabili fortuna maneret
  209. et placidam possent opulenti degere vitam,
  210. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  211. certantes iter infestum fecere viai,
  212. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  213. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  214. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  215. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  216. ut satius multo iam sit parere quietum
  217. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  218. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  219. angustum per iter luctantes ambitionis;
  220. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  221. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  222. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  223. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  224. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  225. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  226. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  227. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  228. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  229. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  230. inde magistratum partim docuere creare
  231. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  232. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  233. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  234. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  235. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  236. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  237. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  238. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  239. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  240. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  241. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  242. qui violat factis communia foedera pacis.
  243. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  244. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  245. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  246. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  247. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  248. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  249. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  250. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  251. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  252. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  253. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  254. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  255. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  256. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  257. egregias animo facies vigilante videbant
  258. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  259. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  260. membra movere videbantur vocesque superbas
  261. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  262. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  263. subpeditabatur facies et forma manebat,
  264. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  265. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  266. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  267. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  268. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  269. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  270. praeterea caeli rationes ordine certo
  271. et varia annorum cernebant tempora verti
  272. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  273. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  274. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  275. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  276. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  277. luna dies et nox et noctis signa severa
  278. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  279. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  280. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  281. O genus infelix humanum, talia divis
  282. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  283. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  284. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  285. nec pietas ullast velatum saepe videri
  286. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  287. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas