De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. luna dies et nox et noctis signa severa
  2. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  3. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  4. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  5. O genus infelix humanum, talia divis
  6. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  7. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  8. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  9. nec pietas ullast velatum saepe videri
  10. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  11. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  12. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  13. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  14. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  15. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  16. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  17. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  18. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  19. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  20. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  21. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  22. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  23. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  24. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  25. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  26. an divinitus aeterna donata salute
  27. perpetuo possint aevi labentia tractu
  28. inmensi validas aevi contemnere viris.
  29. praeterea cui non animus formidine divum
  30. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  31. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  32. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  33. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  34. corripiunt divum percussi membra timore,
  35. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  36. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  37. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  38. induperatorem classis super aequora verrit
  39. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  40. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  41. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  42. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe