De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  2. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  3. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  4. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  5. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  6. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  7. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  8. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  9. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  10. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  11. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  12. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  13. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  14. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  15. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  16. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  17. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  18. sive feras interficere et ditescere praeda;
  19. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  20. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  21. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  22. horribili sonitu silvas exederat altis
  23. a radicibus et terram percoxerat igni,
  24. manabat venis ferventibus in loca terrae
  25. concava conveniens argenti rivus et auri,
  26. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  27. posterius claro in terra splendere colore,
  28. tollebant nitido capti levique lepore,
  29. et simili formata videbant esse figura
  30. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  31. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  32. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  33. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  34. mucronum duci fastigia procudendo,
  35. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  36. materiemque dolare et levia radere tigna
  37. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  38. nec minus argento facere haec auroque parabant
  39. quam validi primum violentis viribus aeris,
  40. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  41. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  42. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat