De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. egregias animo facies vigilante videbant
  2. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  3. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  4. membra movere videbantur vocesque superbas
  5. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  6. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  7. subpeditabatur facies et forma manebat,
  8. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  9. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  10. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  11. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  12. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  13. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  14. praeterea caeli rationes ordine certo
  15. et varia annorum cernebant tempora verti
  16. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  17. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  18. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  19. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  20. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  21. luna dies et nox et noctis signa severa
  22. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  23. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  24. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  25. O genus infelix humanum, talia divis
  26. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  27. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  28. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  29. nec pietas ullast velatum saepe videri
  30. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  31. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  32. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  33. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  34. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  35. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  36. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  37. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  38. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  39. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  40. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  41. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  42. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  43. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  44. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  45. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  46. an divinitus aeterna donata salute
  47. perpetuo possint aevi labentia tractu
  48. inmensi validas aevi contemnere viris.
  49. praeterea cui non animus formidine divum
  50. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  51. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  52. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  53. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  54. corripiunt divum percussi membra timore,
  55. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  56. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  57. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  58. induperatorem classis super aequora verrit
  59. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  60. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  61. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  62. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  63. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  64. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  65. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  66. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  67. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  68. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  69. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  70. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  71. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  72. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  73. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  74. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  75. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  76. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  77. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  78. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  79. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  80. sive feras interficere et ditescere praeda;
  81. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  82. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  83. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  84. horribili sonitu silvas exederat altis
  85. a radicibus et terram percoxerat igni,
  86. manabat venis ferventibus in loca terrae
  87. concava conveniens argenti rivus et auri,
  88. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  89. posterius claro in terra splendere colore,
  90. tollebant nitido capti levique lepore,
  91. et simili formata videbant esse figura
  92. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  93. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  94. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  95. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  96. mucronum duci fastigia procudendo,
  97. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  98. materiemque dolare et levia radere tigna
  99. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  100. nec minus argento facere haec auroque parabant
  101. quam validi primum violentis viribus aeris,
  102. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  103. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  104. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  105. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  106. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  107. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  108. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  109. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  110. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  111. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  112. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  113. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  114. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  115. et lapides et item silvarum fragmina rami
  116. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  117. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  118. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  119. quo facilis magis est natura et copia maior.
  120. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  121. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  122. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  123. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  124. inde minutatim processit ferreus ensis
  125. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  126. et ferro coepere solum proscindere terrae
  127. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  128. et prius est armatum in equi conscendere costas
  129. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  130. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  131. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  132. et quam falciferos armatum escendere currus.
  133. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  134. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  135. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  136. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  137. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  138. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  139. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  140. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  141. et validos partim prae se misere leones
  142. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  143. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  144. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  145. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  146. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  147. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  148. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  149. inritata leae iaciebant corpora saltu
  150. undique et adversum venientibus ora patebant
  151. et nec opinantis a tergo deripiebant
  152. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  153. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  154. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  155. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  156. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  157. et validis socios caedebant dentibus apri
  158. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi