De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  2. ---
  3. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  4. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  5. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  6. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  7. et Venus inminuit viris puerique parentum
  8. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  9. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  10. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  11. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  12. vocibus et gestu cum balbe significarent
  13. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  14. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  15. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  16. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  17. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  18. At varios linguae sonitus natura subegit
  19. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  20. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  21. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  22. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  23. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  24. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  25. illis iratus petit atque infestus inurget.
  26. at catuli pantherarum scymnique leonum
  27. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  28. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  29. alituum porro genus alis omne videmus
  30. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  31. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  32. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  33. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  34. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  35. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  36. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  37. inter se fuerant, unde insita notities est
  38. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  39. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  40. cogere item pluris unus victosque domare
  41. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  42. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  43. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  44. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  45. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  46. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  47. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  48. pro vario sensu varia res voce notaret?
  49. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  50. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  51. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  52. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  53. inritata canum cum primum magna Molossum
  54. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  55. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  56. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  57. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  58. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  59. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  60. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  61. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  62. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  63. denique non hinnitus item differre videtur,
  64. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  65. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  66. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  67. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  68. postremo genus alituum variaeque volucres,
  69. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  70. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  71. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  72. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  73. et partim mutant cum tempestatibus una
  74. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  75. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  76. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  77. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  78. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  79. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  80. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  81. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  82. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  83. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  84. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  85. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  86. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  87. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  88. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  89. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  90. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  91. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  92. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  93. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  94. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  95. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  96. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  97. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  98. condere coeperunt urbis arcemque locare
  99. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  100. et pecudes et agros divisere atque dedere
  101. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  102. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  103. posterius res inventast aurumque repertum,
  104. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  105. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  106. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  107. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  108. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  109. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  110. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  111. ut fundamento stabili fortuna maneret
  112. et placidam possent opulenti degere vitam,
  113. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  114. certantes iter infestum fecere viai,
  115. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  116. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  117. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  118. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  119. ut satius multo iam sit parere quietum
  120. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  121. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  122. angustum per iter luctantes ambitionis;
  123. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  124. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  125. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  126. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  127. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  128. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  129. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  130. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  131. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  132. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  133. inde magistratum partim docuere creare
  134. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  135. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  136. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  137. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  138. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  139. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  140. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  141. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  142. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  143. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  144. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  145. qui violat factis communia foedera pacis.
  146. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  147. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  148. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  149. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  150. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  151. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  152. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  153. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  154. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  155. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  156. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  157. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  158. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  159. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla