De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  2. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  3. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  4. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  5. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  6. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  7. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  8. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  9. egregias animo facies vigilante videbant
  10. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  11. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  12. membra movere videbantur vocesque superbas
  13. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  14. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  15. subpeditabatur facies et forma manebat,
  16. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  17. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  18. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  19. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  20. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  21. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  22. praeterea caeli rationes ordine certo
  23. et varia annorum cernebant tempora verti
  24. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  25. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  26. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  27. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  28. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  29. luna dies et nox et noctis signa severa
  30. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  31. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  32. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  33. O genus infelix humanum, talia divis
  34. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  35. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  36. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  37. nec pietas ullast velatum saepe videri
  38. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  39. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  40. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  41. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  42. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  43. nam cum suspicimus magni caelestia mundi