De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  2. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  3. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  4. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  5. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  6. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  7. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  8. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  9. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  10. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  11. an divinitus aeterna donata salute
  12. perpetuo possint aevi labentia tractu
  13. inmensi validas aevi contemnere viris.
  14. praeterea cui non animus formidine divum
  15. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  16. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  17. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  18. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  19. corripiunt divum percussi membra timore,
  20. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  21. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  22. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  23. induperatorem classis super aequora verrit
  24. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  25. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  26. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  27. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  28. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  29. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  30. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  31. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  32. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  33. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  34. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  35. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  36. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  37. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  38. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  39. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  40. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  41. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  42. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  43. sive quod inducti terrae bonitate volebant