De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cuius et extincti propter divina reperta
  2. divolgata vetus iam ad caelum gloria fertur.
  3. nam cum vidit hic ad victum quae flagitat usus
  4. omnia iam ferme mortalibus esse parata
  5. et, pro quam possent, vitam consistere tutam,
  6. divitiis homines et honore et laude potentis
  7. affluere atque bona gnatorum excellere fama,
  8. nec minus esse domi cuiquam tamen anxia cordi,
  9. atque animi ingratis vitam vexare sine ulla
  10. pausa atque infestis cogi saevire querellis,
  11. intellegit ibi vitium vas efficere ipsum
  12. omniaque illius vitio corrumpier intus,
  13. quae conlata foris et commoda cumque venirent;
  14. partim quod fluxum pertusumque esse videbat,
  15. ut nulla posset ratione explerier umquam,
  16. partim quod taetro quasi conspurcare sapore
  17. omnia cernebat, quae cumque receperat, intus.
  18. veridicis igitur purgavit pectora dictis
  19. et finem statuit cuppedinis atque timoris
  20. exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes,
  21. quid foret, atque viam monstravit, tramite parvo
  22. qua possemus ad id recto contendere cursu,
  23. quidve mali foret in rebus mortalibus passim,
  24. quod fieret naturali varieque volaret
  25. seu casu seu vi, quod sic natura parasset,
  26. et quibus e portis occurri cuique deceret,
  27. et genus humanum frustra plerumque probavit
  28. volvere curarum tristis in pectore fluctus.
  29. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  30. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  31. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  32. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  33. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  34. non radii solis nec lucida tela diei
  35. discutiant, sed naturae species ratioque.
  36. quo magis inceptum pergam pertexere dictis.
  37. Et quoniam docui mundi mortalia templa
  38. esse et nativo consistere corpore caelum,
  39. et quae cumque in eo fiunt fierique necessest
  40. pleraque dissolui, qui restant percipe porro,
  41. quandoquidem semel insignem conscendere currum
  42. ---
  43. tu mihi supremae praescripta ad candida callis
  44. currenti spatium praemonstra, callida musa
  45. Calliope, requies hominum divomque voluptas,
  46. te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
  47. ---
  48. ventorum existant, placentur ut omnia rursum
  49. ---
  50. quae fuerint, sint placato conversa furore.
  51. cetera quae fieri in terris caeloque tuentur
  52. mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe
  53. et faciunt animos humilis formidine divom
  54. depressosque premunt ad terram propterea quod
  55. ignorantia causarum conferre deorum
  56. cogit ad imperium res et concedere regnum.
  57. quorum operum causas nulla ratione videre
  58. possunt ac fieri divino numine rentur.
  59. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  60. si tamen interea mirantur qua ratione
  61. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  62. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  63. rursus in antiquas referuntur religionis
  64. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  65. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  66. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  67. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
  68. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  69. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  70. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  71. delibata deum per te tibi numina sancta
  72. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  73. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  74. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  75. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  76. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  77. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  78. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  79. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  80. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  81. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  82. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  83. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  84. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  85. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  86. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  87. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  88. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  89. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  90. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  91. quorum operum causas nulla ratione videre
  92. possunt ac fieri divino numine rentur.
  93. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  94. propterea quia concurrunt sublime volantes
  95. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  96. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  97. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  98. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  99. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  100. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  101. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  102. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  103. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  104. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  105. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  106. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  107. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  108. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  109. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  110. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  111. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  112. verberibus venti versant planguntque per auras.
  113. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  114. frontibus adversis possint quam de latere ire
  115. diverso motu radentes corpora tractim,
  116. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  117. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  118. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  119. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  120. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  121. cum subito validi venti conlecta procella
  122. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  123. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  124. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  125. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  126. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  127. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  128. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  129. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  130. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  131. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  132. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  133. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  134. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  135. perscindat nubem perfringens impete recto;
  136. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  137. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  138. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  139. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  140. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  141. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  142. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  143. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  144. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  145. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  146. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  147. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  148. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  149. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  150. turbine ventorum comburens impete magno;
  151. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  152. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  153. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  154. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  155. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  156. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  157. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  158. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  159. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  160. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  161. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  162. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  163. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  164. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  165. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  166. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  167. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  168. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  169. e simili causa, concursu natus eodem.
  170. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  171. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  172. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  173. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  174. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  175. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  176. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  177. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  178. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  179. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  180. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  181. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  182. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  183. extructis aliis alias super impete miro.
  184. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  185. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  186. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  187. nubila portabunt venti transversa per auras,
  188. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  189. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  190. in statione locata sepultis undique ventis;
  191. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  192. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  193. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  194. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  195. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  196. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  197. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  198. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  199. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  200. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  201. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  202. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  203. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  204. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  205. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  206. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  207. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  208. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  209. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  210. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  211. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  212. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  213. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  214. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  215. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  216. Quod superest, quali natura praedita constent
  217. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  218. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  219. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  220. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  221. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  222. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  223. constituit natura minutis mobilibusque
  224. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  225. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  226. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  227. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  228. curat item vasis integris vina repente
  229. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  230. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  231. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  232. mobiliter soluens differt primordia vini.
  233. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  234. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  235. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  236. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  237. fiant ut possint ictu discludere turris,
  238. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  239. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  240. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  241. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  242. expediam neque te in promissis plura morabor.
  243. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  244. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  245. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  246. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  247. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  248. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  249. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  250. adeo tetra nimborum nocte coorta
  251. inpendent atrae formidinis ora superne,
  252. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  253. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  254. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  255. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  256. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  257. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  258. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  259. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  260. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  261. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  262. multa forent multis exempto nubila sole;
  263. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  264. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  265. si non extructis foret alte nubibus aether.
  266. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  267. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  268. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  269. semina habere cavas nubes et multa necessest
  270. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  271. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  272. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  273. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  274. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  275. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  276. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  277. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  278. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  279. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  280. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  281. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  282. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  283. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  284. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  285. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  286. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  287. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  288. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  289. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  290. tantus discidio nubis ventique procella
  291. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  292. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  293. incidit in validam maturo culmine nubem;
  294. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  295. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  296. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  297. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  298. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  299. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  300. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  301. atque alia ex ipso conradens portat
  302. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  303. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  304. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  305. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  306. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  307. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  308. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  309. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  310. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;