De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  2. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  3. condere coeperunt urbis arcemque locare
  4. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  5. et pecudes et agros divisere atque dedere
  6. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  7. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  8. posterius res inventast aurumque repertum,
  9. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  10. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  11. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  12. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  13. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  14. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  15. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  16. ut fundamento stabili fortuna maneret
  17. et placidam possent opulenti degere vitam,
  18. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  19. certantes iter infestum fecere viai,
  20. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  21. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  22. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  23. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  24. ut satius multo iam sit parere quietum
  25. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  26. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  27. angustum per iter luctantes ambitionis;
  28. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  29. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  30. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  31. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  32. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  33. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  34. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  35. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  36. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  37. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  38. inde magistratum partim docuere creare
  39. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  40. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  41. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  42. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.