De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  2. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  3. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  4. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  5. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  6. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  7. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  8. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  9. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  10. condere coeperunt urbis arcemque locare
  11. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  12. et pecudes et agros divisere atque dedere
  13. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  14. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  15. posterius res inventast aurumque repertum,
  16. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  17. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  18. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  19. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  20. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  21. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  22. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  23. ut fundamento stabili fortuna maneret
  24. et placidam possent opulenti degere vitam,
  25. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  26. certantes iter infestum fecere viai,
  27. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  28. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  29. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  30. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  31. ut satius multo iam sit parere quietum
  32. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  33. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  34. angustum per iter luctantes ambitionis;
  35. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  36. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  37. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  38. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  39. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  40. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  41. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  42. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  43. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  44. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  45. inde magistratum partim docuere creare
  46. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  47. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  48. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  49. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  50. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  51. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  52. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  53. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  54. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  55. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  56. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  57. qui violat factis communia foedera pacis.
  58. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  59. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  60. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  61. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  62. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  63. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  64. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  65. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,