De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  2. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  3. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  4. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  5. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  6. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  7. egregias animo facies vigilante videbant
  8. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  9. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  10. membra movere videbantur vocesque superbas
  11. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  12. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  13. subpeditabatur facies et forma manebat,
  14. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  15. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  16. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  17. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  18. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  19. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  20. praeterea caeli rationes ordine certo
  21. et varia annorum cernebant tempora verti
  22. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  23. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  24. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  25. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  26. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  27. luna dies et nox et noctis signa severa
  28. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  29. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  30. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  31. O genus infelix humanum, talia divis
  32. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  33. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  34. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  35. nec pietas ullast velatum saepe videri
  36. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  37. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  38. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  39. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  40. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  41. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  42. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  43. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  44. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  45. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  46. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  47. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  48. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  49. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  50. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  51. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  52. an divinitus aeterna donata salute
  53. perpetuo possint aevi labentia tractu
  54. inmensi validas aevi contemnere viris.
  55. praeterea cui non animus formidine divum
  56. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  57. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  58. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  59. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  60. corripiunt divum percussi membra timore,
  61. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  62. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  63. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  64. induperatorem classis super aequora verrit
  65. cum validis pariter legionibus atque elephantis,