De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  2. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  3. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  4. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  5. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  6. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  7. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  8. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  9. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  10. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  11. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  12. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  13. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  14. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  15. condere coeperunt urbis arcemque locare
  16. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  17. et pecudes et agros divisere atque dedere
  18. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  19. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  20. posterius res inventast aurumque repertum,
  21. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  22. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  23. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  24. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  25. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  26. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  27. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  28. ut fundamento stabili fortuna maneret
  29. et placidam possent opulenti degere vitam,
  30. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  31. certantes iter infestum fecere viai,
  32. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  33. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  34. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  35. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  36. ut satius multo iam sit parere quietum
  37. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  38. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  39. angustum per iter luctantes ambitionis;
  40. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  41. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  42. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  43. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  44. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  45. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  46. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  47. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  48. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  49. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  50. inde magistratum partim docuere creare
  51. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  52. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  53. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  54. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  55. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  56. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  57. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  58. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  59. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  60. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  61. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  62. qui violat factis communia foedera pacis.
  63. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  64. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  65. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  66. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  67. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  68. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  69. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  70. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  71. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  72. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  73. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  74. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  75. non ita difficilest rationem reddere verbis.