De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  2. egregias animo facies vigilante videbant
  3. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  4. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  5. membra movere videbantur vocesque superbas
  6. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  7. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  8. subpeditabatur facies et forma manebat,
  9. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  10. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  11. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  12. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  13. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  14. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  15. praeterea caeli rationes ordine certo
  16. et varia annorum cernebant tempora verti
  17. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  18. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  19. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  20. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  21. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  22. luna dies et nox et noctis signa severa
  23. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  24. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  25. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  26. O genus infelix humanum, talia divis
  27. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  28. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  29. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  30. nec pietas ullast velatum saepe videri
  31. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  32. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  33. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  34. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  35. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  36. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  37. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  38. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  39. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  40. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  41. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  42. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  43. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  44. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  45. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  46. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  47. an divinitus aeterna donata salute
  48. perpetuo possint aevi labentia tractu
  49. inmensi validas aevi contemnere viris.
  50. praeterea cui non animus formidine divum
  51. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  52. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  53. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  54. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  55. corripiunt divum percussi membra timore,
  56. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  57. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  58. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  59. induperatorem classis super aequora verrit
  60. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  61. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  62. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  63. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  64. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  65. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  66. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  67. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  68. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  69. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  70. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  71. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  72. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  73. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  74. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  75. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat