De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  2. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  3. postremo genus alituum variaeque volucres,
  4. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  5. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  6. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  7. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  8. et partim mutant cum tempestatibus una
  9. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  10. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  11. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  12. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  13. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  14. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  15. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  16. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  17. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  18. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  19. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  20. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  21. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  22. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  23. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  24. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  25. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  26. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  27. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  28. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  29. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  30. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  31. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  32. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  33. condere coeperunt urbis arcemque locare
  34. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  35. et pecudes et agros divisere atque dedere
  36. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  37. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  38. posterius res inventast aurumque repertum,
  39. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  40. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  41. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  42. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  43. divitiae grandes homini sunt vivere parce