De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  2. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  3. illis iratus petit atque infestus inurget.
  4. at catuli pantherarum scymnique leonum
  5. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  6. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  7. alituum porro genus alis omne videmus
  8. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  9. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  10. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  11. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  12. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  13. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  14. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  15. inter se fuerant, unde insita notities est
  16. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  17. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  18. cogere item pluris unus victosque domare
  19. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  20. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  21. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  22. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  23. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  24. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  25. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  26. pro vario sensu varia res voce notaret?
  27. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  28. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  29. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  30. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  31. inritata canum cum primum magna Molossum
  32. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  33. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  34. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  35. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  36. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  37. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  38. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  39. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  40. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  41. denique non hinnitus item differre videtur,
  42. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  43. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris