De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. illis iratus petit atque infestus inurget.
  2. at catuli pantherarum scymnique leonum
  3. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  4. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  5. alituum porro genus alis omne videmus
  6. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  7. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  8. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  9. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  10. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  11. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  12. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  13. inter se fuerant, unde insita notities est
  14. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  15. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  16. cogere item pluris unus victosque domare
  17. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  18. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  19. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  20. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  21. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  22. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  23. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  24. pro vario sensu varia res voce notaret?
  25. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  26. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  27. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  28. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  29. inritata canum cum primum magna Molossum
  30. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  31. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  32. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  33. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  34. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  35. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  36. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  37. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  38. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  39. denique non hinnitus item differre videtur,
  40. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  41. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  42. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  43. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  44. postremo genus alituum variaeque volucres,
  45. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  46. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  47. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  48. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  49. et partim mutant cum tempestatibus una
  50. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  51. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  52. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  53. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  54. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  55. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  56. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  57. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  58. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  59. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  60. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  61. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  62. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  63. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  64. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  65. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  66. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  67. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  68. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  69. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  70. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  71. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  72. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  73. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  74. condere coeperunt urbis arcemque locare
  75. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  76. et pecudes et agros divisere atque dedere
  77. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  78. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  79. posterius res inventast aurumque repertum,
  80. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  81. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  82. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  83. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  84. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  85. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  86. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  87. ut fundamento stabili fortuna maneret
  88. et placidam possent opulenti degere vitam,
  89. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  90. certantes iter infestum fecere viai,
  91. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  92. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  93. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  94. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  95. ut satius multo iam sit parere quietum
  96. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  97. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  98. angustum per iter luctantes ambitionis;
  99. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  100. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  101. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  102. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  103. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  104. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  105. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  106. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  107. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  108. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  109. inde magistratum partim docuere creare
  110. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  111. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  112. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  113. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  114. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  115. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  116. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  117. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  118. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  119. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  120. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  121. qui violat factis communia foedera pacis.
  122. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  123. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  124. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  125. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  126. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  127. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  128. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  129. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  130. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  131. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  132. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  133. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  134. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  135. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  136. egregias animo facies vigilante videbant
  137. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  138. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  139. membra movere videbantur vocesque superbas
  140. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  141. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  142. subpeditabatur facies et forma manebat,
  143. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  144. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  145. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  146. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  147. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  148. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  149. praeterea caeli rationes ordine certo
  150. et varia annorum cernebant tempora verti
  151. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  152. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  153. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  154. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  155. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  156. luna dies et nox et noctis signa severa
  157. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  158. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  159. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  160. O genus infelix humanum, talia divis
  161. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  162. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  163. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  164. nec pietas ullast velatum saepe videri
  165. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  166. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  167. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  168. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  169. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  170. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  171. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  172. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  173. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  174. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  175. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  176. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  177. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  178. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  179. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  180. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  181. an divinitus aeterna donata salute
  182. perpetuo possint aevi labentia tractu
  183. inmensi validas aevi contemnere viris.
  184. praeterea cui non animus formidine divum
  185. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  186. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  187. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  188. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  189. corripiunt divum percussi membra timore,
  190. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  191. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  192. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  193. induperatorem classis super aequora verrit
  194. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  195. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  196. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  197. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  198. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  199. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  200. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  201. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  202. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  203. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  204. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  205. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  206. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  207. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst