De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. mutat enim mundi naturam totius aetas
  2. ex alioque alius status excipere omnia debet
  3. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  4. omnia commutat natura et vertere cogit.
  5. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  6. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  7. sic igitur mundi naturam totius aetas
  8. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  9. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  10. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  11. conatast mira facie membrisque coorta,
  12. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  13. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  14. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  15. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  16. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  17. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  18. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  19. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  20. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  21. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  22. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  23. ut propagando possint procudere saecla;
  24. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  25. semina qua possint membris manare remissis,
  26. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  27. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  28. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  29. nec potuisse propagando procudere prolem.
  30. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  31. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  32. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  33. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  34. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  35. principio genus acre leonum saevaque saecla
  36. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  37. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  38. et genus omne quod est veterino semine partum
  39. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  40. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  41. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  42. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  43. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  44. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  45. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  46. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  47. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  48. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  49. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  50. donec ad interitum genus id natura redegit.
  51. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  52. esse queunt duplici natura et corpore bino
  53. ex alienigenis membris compacta, potestas
  54. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  55. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  56. principio circum tribus actis impiger annis
  57. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  58. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  59. post ubi equum validae vires aetate senecta
  60. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  61. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  62. officit et molli vestit lanugine malas;
  63. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  64. confieri credas Centauros posse neque esse,
  65. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  66. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  67. inter se quorum discordia membra videmus;
  68. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  69. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  70. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  71. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  72. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  73. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  74. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  75. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  76. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  77. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  78. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  79. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  80. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  81. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  82. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  83. multa licet simili ratione effutiat ore,
  84. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  85. fluxisse et gemmis florere arbusta
  86. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  87. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  88. et manibus totum circum se vertere caelum.
  89. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  90. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  91. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  92. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  93. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  94. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  95. non tamen inter se possunt complexa creari,
  96. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  97. foedere naturae certo discrimina servant.
  98. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  99. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  100. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  101. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  102. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  103. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  104. multaque per caelum solis volventia lustra
  105. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  106. nec robustus erat curvi moderator aratri
  107. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  108. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  109. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  110. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  111. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  112. glandiferas inter curabant corpora quercus
  113. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  114. arbita puniceo fieri matura colore,
  115. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  116. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  117. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  118. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  119. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  120. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  121. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  122. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  123. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  124. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  125. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  126. necdum res igni scibant tractare neque uti
  127. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  128. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  129. et frutices inter condebant squalida membra
  130. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  131. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  132. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  133. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  134. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  135. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  136. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  137. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  138. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  139. et manuum mira freti virtute pedumque
  140. consectabantur silvestria saecla ferarum
  141. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  142. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  143. saetigerisque pares subus silvestria membra
  144. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  145. circum se foliis ac frondibus involventes.
  146. nec plangore diem magno solemque per agros
  147. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  148. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  149. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  150. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  151. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  152. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  153. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  154. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  155. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  156. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  157. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  158. spumigeri suis adventu validique leonis
  159. atque intempesta cedebant nocte paventes
  160. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  161. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  162. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  163. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  164. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  165. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  166. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  167. at quos effugium servarat corpore adeso,
  168. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  169. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  170. donique eos vita privarant vermina saeva
  171. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  172. at non multa virum sub signis milia ducta
  173. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  174. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  175. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  176. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  177. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  178. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  179. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  180. tum penuria deinde cibi languentia leto
  181. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  182. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  183. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  184. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  185. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  186. ---
  187. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  188. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  189. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  190. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  191. et Venus inminuit viris puerique parentum
  192. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  193. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  194. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  195. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  196. vocibus et gestu cum balbe significarent
  197. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  198. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  199. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  200. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  201. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  202. At varios linguae sonitus natura subegit
  203. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  204. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  205. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  206. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  207. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  208. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,