De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  2. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  3. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  4. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  5. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  6. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  7. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  8. sive feras interficere et ditescere praeda;
  9. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  10. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  11. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  12. horribili sonitu silvas exederat altis
  13. a radicibus et terram percoxerat igni,
  14. manabat venis ferventibus in loca terrae
  15. concava conveniens argenti rivus et auri,
  16. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  17. posterius claro in terra splendere colore,
  18. tollebant nitido capti levique lepore,
  19. et simili formata videbant esse figura
  20. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  21. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  22. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  23. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  24. mucronum duci fastigia procudendo,
  25. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  26. materiemque dolare et levia radere tigna
  27. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  28. nec minus argento facere haec auroque parabant
  29. quam validi primum violentis viribus aeris,
  30. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  31. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  32. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  33. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  34. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  35. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  36. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  37. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  38. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  39. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  40. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  41. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  42. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  43. et lapides et item silvarum fragmina rami
  44. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  45. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  46. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  47. quo facilis magis est natura et copia maior.
  48. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  49. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  50. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  51. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  52. inde minutatim processit ferreus ensis
  53. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  54. et ferro coepere solum proscindere terrae
  55. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  56. et prius est armatum in equi conscendere costas
  57. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  58. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  59. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  60. et quam falciferos armatum escendere currus.
  61. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  62. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  63. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  64. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  65. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  66. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  67. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  68. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  69. et validos partim prae se misere leones
  70. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  71. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  72. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  73. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  74. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  75. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  76. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  77. inritata leae iaciebant corpora saltu
  78. undique et adversum venientibus ora patebant
  79. et nec opinantis a tergo deripiebant
  80. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  81. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  82. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  83. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  84. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  85. et validis socios caedebant dentibus apri
  86. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  87. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  88. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  89. nam transversa feros exibant dentis adactus
  90. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  91. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  92. concidere atque gravi terram consternere casu.
  93. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  94. effervescere cernebant in rebus agundis
  95. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  96. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  97. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  98. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  99. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  100. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  101. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  102. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  103. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  104. non quierint animo praesentire atque videre,
  105. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  106. et magis id possis factum contendere in omni
  107. in variis mundis varia ratione creatis,
  108. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  109. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  110. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  111. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  112. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  113. et facere ante viros lanam natura
  114. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  115. et sollertius est multo genus omne virile;
  116. agricolae donec vitio vertere severi,
  117. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  118. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  119. atque opere in duro durarent membra manusque.
  120. At specimen sationis et insitionis origo
  121. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  122. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  123. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  124. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  125. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  126. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  127. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  128. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  129. inque dies magis in montem succedere silvas
  130. cogebant infraque locum concedere cultis,
  131. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  132. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  133. caerula distinguens inter plaga currere posset
  134. per tumulos et convallis camposque profusa;
  135. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  136. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  137. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  138. At liquidas avium voces imitarier ore
  139. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  140. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  141. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  142. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  143. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  144. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  145. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  146. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  147. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  148. in medium ratioque in luminis eruit oras.
  149. haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
  150. cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
  151. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
  152. propter aquae rivom sub ramis arboris altae.
  153. non magnis opibus iucunde corpora habebant,
  154. praesertim cum tempestas ridebat et anni
  155. tempora pingebant viridantis floribus herbas.
  156. tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
  157. consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.
  158. tum caput atque umeros plexis redimire coronis
  159. floribus et foliis lascivia laeta movebat,
  160. atque extra numerum procedere membra moventes
  161. duriter et duro terram pede pellere matrem;
  162. unde oriebantur risus dulcesque cachinni,
  163. omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.
  164. et vigilantibus hinc aderant solacia somno
  165. ducere multimodis voces et flectere cantus
  166. et supera calamos unco percurrere labro;
  167. unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.
  168. et numerum servare genus didicere, neque hilo
  169. maiore interea capiunt dulcedine fructum
  170. quam silvestre genus capiebat terrigenarum.
  171. nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante
  172. suavius, in primis placet et pollere videtur,
  173. posteriorque fere melior res illa reperta
  174. perdit et immutat sensus ad pristina quaeque.
  175. sic odium coepit glandis, sic illa relicta
  176. strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.
  177. pellis item cecidit vestis contempta ferina;
  178. quam reor invidia tali tunc esse repertam,
  179. ut letum insidiis qui gessit primus obiret,
  180. et tamen inter eos distractam sanguine multo
  181. disperiise neque in fructum convertere quisse.
  182. tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis
  183. exercent hominum vitam belloque fatigant;
  184. quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit.
  185. frigus enim nudos sine pellibus excruciabat
  186. terrigenas; at nos nil laedit veste carere
  187. purpurea atque auro signisque ingentibus apta,
  188. dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.
  189. Ergo hominum genus in cassum frustraque laborat
  190. semper et in curis consumit inanibus aevom,
  191. ni mirum quia non cognovit quae sit habendi
  192. finis et omnino quoad crescat vera voluptas;
  193. idque minutatim vitam provexit in altum
  194. et belli magnos commovit funditus aestus.
  195. at vigiles mundi magnum versatile templum
  196. sol et luna suo lustrantes lumine circum
  197. perdocuere homines annorum tempora verti
  198. et certa ratione geri rem atque ordine certo.
  199. Iam validis saepti degebant turribus aevom,
  200. et divisa colebatur discretaque tellus,
  201. tum mare velivolis florebat navibus ponti,
  202. auxilia ac socios iam pacto foedere habebant,
  203. carminibus cum res gestas coepere
  204. tradere; nec multo prius sunt elementa reperta.
  205. propterea quid sit prius actum respicere aetas
  206. nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat.
  207. Navigia atque agri culturas moenia leges