De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  2. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  3. membra movere videbantur vocesque superbas
  4. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  5. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  6. subpeditabatur facies et forma manebat,
  7. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  8. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  9. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  10. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  11. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  12. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  13. praeterea caeli rationes ordine certo
  14. et varia annorum cernebant tempora verti
  15. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  16. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  17. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  18. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  19. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  20. luna dies et nox et noctis signa severa
  21. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  22. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  23. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  24. O genus infelix humanum, talia divis
  25. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  26. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  27. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  28. nec pietas ullast velatum saepe videri
  29. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  30. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  31. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  32. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  33. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  34. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  35. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  36. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  37. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  38. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  39. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  40. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  41. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  42. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  43. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  44. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  45. an divinitus aeterna donata salute
  46. perpetuo possint aevi labentia tractu
  47. inmensi validas aevi contemnere viris.
  48. praeterea cui non animus formidine divum
  49. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  50. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  51. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  52. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  53. corripiunt divum percussi membra timore,
  54. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  55. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  56. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  57. induperatorem classis super aequora verrit
  58. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  59. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  60. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  61. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  62. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  63. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  64. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  65. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  66. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  67. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  68. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  69. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  70. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  71. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  72. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  73. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  74. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  75. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  76. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  77. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  78. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  79. sive feras interficere et ditescere praeda;
  80. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  81. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  82. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  83. horribili sonitu silvas exederat altis
  84. a radicibus et terram percoxerat igni,
  85. manabat venis ferventibus in loca terrae
  86. concava conveniens argenti rivus et auri,
  87. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  88. posterius claro in terra splendere colore,
  89. tollebant nitido capti levique lepore,
  90. et simili formata videbant esse figura
  91. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  92. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  93. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  94. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  95. mucronum duci fastigia procudendo,
  96. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  97. materiemque dolare et levia radere tigna
  98. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  99. nec minus argento facere haec auroque parabant
  100. quam validi primum violentis viribus aeris,
  101. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  102. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  103. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  104. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  105. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  106. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  107. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  108. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  109. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  110. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  111. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  112. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  113. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  114. et lapides et item silvarum fragmina rami
  115. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  116. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  117. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  118. quo facilis magis est natura et copia maior.
  119. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  120. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  121. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  122. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  123. inde minutatim processit ferreus ensis
  124. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  125. et ferro coepere solum proscindere terrae
  126. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  127. et prius est armatum in equi conscendere costas
  128. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  129. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  130. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  131. et quam falciferos armatum escendere currus.
  132. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  133. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  134. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  135. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  136. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  137. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  138. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  139. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  140. et validos partim prae se misere leones
  141. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  142. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  143. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes