De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  2. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  3. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  4. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  5. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  6. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  7. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  8. tum penuria deinde cibi languentia leto
  9. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  10. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  11. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  12. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  13. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  14. ---
  15. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  16. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  17. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  18. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  19. et Venus inminuit viris puerique parentum
  20. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  21. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  22. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  23. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  24. vocibus et gestu cum balbe significarent
  25. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  26. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  27. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  28. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  29. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  30. At varios linguae sonitus natura subegit
  31. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  32. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  33. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  34. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  35. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  36. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  37. illis iratus petit atque infestus inurget.
  38. at catuli pantherarum scymnique leonum
  39. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  40. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  41. alituum porro genus alis omne videmus
  42. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  43. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  44. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  45. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  46. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  47. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  48. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  49. inter se fuerant, unde insita notities est
  50. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  51. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  52. cogere item pluris unus victosque domare
  53. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  54. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  55. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  56. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  57. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  58. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  59. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  60. pro vario sensu varia res voce notaret?
  61. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  62. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  63. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  64. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  65. inritata canum cum primum magna Molossum
  66. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  67. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  68. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  69. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  70. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  71. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  72. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  73. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  74. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  75. denique non hinnitus item differre videtur,
  76. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  77. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  78. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  79. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  80. postremo genus alituum variaeque volucres,
  81. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  82. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  83. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  84. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  85. et partim mutant cum tempestatibus una
  86. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  87. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  88. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  89. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  90. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  91. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  92. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  93. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  94. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  95. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  96. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  97. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  98. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  99. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  100. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  101. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  102. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  103. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  104. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  105. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  106. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  107. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  108. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  109. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  110. condere coeperunt urbis arcemque locare