De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. confieri credas Centauros posse neque esse,
  2. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  3. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  4. inter se quorum discordia membra videmus;
  5. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  6. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  7. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  8. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  9. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  10. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  11. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  12. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  13. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  14. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  15. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  16. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  17. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  18. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  19. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  20. multa licet simili ratione effutiat ore,
  21. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  22. fluxisse et gemmis florere arbusta
  23. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  24. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  25. et manibus totum circum se vertere caelum.
  26. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  27. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  28. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  29. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  30. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  31. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  32. non tamen inter se possunt complexa creari,
  33. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  34. foedere naturae certo discrimina servant.
  35. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  36. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  37. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  38. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  39. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  40. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  41. multaque per caelum solis volventia lustra
  42. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  43. nec robustus erat curvi moderator aratri
  44. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  45. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  46. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  47. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  48. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  49. glandiferas inter curabant corpora quercus
  50. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  51. arbita puniceo fieri matura colore,
  52. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  53. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  54. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  55. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  56. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  57. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  58. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  59. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  60. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  61. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  62. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  63. necdum res igni scibant tractare neque uti
  64. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  65. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  66. et frutices inter condebant squalida membra
  67. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  68. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  69. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  70. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  71. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  72. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  73. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  74. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  75. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  76. et manuum mira freti virtute pedumque
  77. consectabantur silvestria saecla ferarum
  78. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  79. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  80. saetigerisque pares subus silvestria membra
  81. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  82. circum se foliis ac frondibus involventes.
  83. nec plangore diem magno solemque per agros
  84. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  85. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  86. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  87. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  88. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  89. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  90. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  91. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  92. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  93. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  94. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  95. spumigeri suis adventu validique leonis
  96. atque intempesta cedebant nocte paventes
  97. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  98. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  99. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  100. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  101. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  102. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  103. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  104. at quos effugium servarat corpore adeso,
  105. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  106. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  107. donique eos vita privarant vermina saeva
  108. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  109. at non multa virum sub signis milia ducta