De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  2. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  3. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  4. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  5. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  6. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  7. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  8. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  9. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  10. corpora conturbant magno contusa labore.
  11. fit ratione eadem coniectus parte animai
  12. altior atque foras eiectus largior eius,
  13. et divisior inter se ac distractior intus.
  14. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  15. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  16. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  17. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  18. causidici causas agere et componere leges,
  19. induperatores pugnare ac proelia obire,
  20. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  21. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  22. semper et inventam patriis exponere chartis.
  23. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  24. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  25. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  26. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  27. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  28. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  29. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  30. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  31. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  32. cernere saltantis et mollia membra moventis
  33. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  34. auribus accipere et consessum cernere eundem
  35. scenaique simul varios splendere decores.
  36. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  37. et quibus in rebus consuerint esse operati
  38. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  39. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  40. in somnis sudare tamen spirareque semper
  41. et quasi de palma summas contendere viris
  42. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  43. venantumque canes in molli saepe quiete
  44. iactant crura tamen subito vocisque repente
  45. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  46. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  47. expergefactique secuntur inania saepe
  48. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  49. donec discussis redeant erroribus ad se.
  50. at consueta domi catulorum blanda propago
  51. discutere et corpus de terra corripere instant,
  52. iactant crura tamen subito vocisque repente
  53. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  54. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  55. expergefactique secuntur inania saepe
  56. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  57. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  58. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  59. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  60. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  61. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  62. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  63. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  64. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  65. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  66. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  67. multi depugnant gemitusque doloribus edunt