De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  2. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  3. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  4. id quod providet, illius rei constat imago,
  5. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  6. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  7. per membra atque artus animai dissita vis est;
  8. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  9. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  10. paulatim moles protruditur atque movetur.
  11. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  12. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  13. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  14. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  15. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  16. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  17. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  18. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  19. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  20. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  21. trudit agens magnam magno molimine navem
  22. et manus una regit quanto vis impete euntem
  23. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  24. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  25. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  26. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  27. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  28. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  29. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  30. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  31. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  32. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  33. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  34. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  35. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  36. vis animae partimque foras eiecta recessit
  37. et partim contrusa magis concessit in altum;
  38. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  39. nam dubium non est, animai quin opera sit
  40. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  41. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  42. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  43. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  44. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  45. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  46. unde reconflari sensus per membra repente
  47. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  48. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  49. perturbari anima et corpus languescere possit,
  50. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  51. Principio externa corpus de parte necessum est,
  52. quoniam vicinum tangitur auris,
  53. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  54. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  55. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  56. interiorem etiam partem spirantibus
  57. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  58. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  59. perveniant plagae per parva foramina nobis
  60. corporis ad primas partis elementaque prima,
  61. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  62. conturbantur enim positurae principiorum
  63. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  64. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  65. pars etiam distracta per artus non queat esse
  66. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  67. inter enim saepit coetus natura viasque.