De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  2. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  3. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  4. indicioque sui facti persaepe fuere.
  5. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  6. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  7. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  8. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  9. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  10. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  11. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  12. somno devincti credunt se extollere vestem,
  13. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  14. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  15. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  16. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  17. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  18. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  19. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  20. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  21. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  22. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  23. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  24. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  25. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  26. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  27. per membra atque artus decedit corpore toto,
  28. in loca conveniens nervorum certa cietque
  29. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  30. inritata tument loca semine fitque voluntas
  31. eicere id quo se contendit dira lubido,
  32. incitat inritans loca turgida semine multo
  33. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  34. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  35. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  36. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  37. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  38. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  39. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  40. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  41. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  42. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  43. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  44. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  45. stillavit gutta et successit frigida cura;
  46. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  47. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  48. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  49. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  50. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  51. nec retinere semel conversum unius amore
  52. et servare sibi curam certumque dolorem;
  53. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  54. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  55. si non prima novis conturbes volnera plagis
  56. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  57. aut alio possis animi traducere motus.
  58. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  59. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
  60. nam certe purast sanis magis inde voluptas
  61. quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
  62. fluctuat incertis erroribus ardor amantum
  63. nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
  64. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
  65. corporis et dentes inlidunt saepe labellis
  66. osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
  67. et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,